PRYTANITIDES

PRYTANITIDES
PRYTANITIDES
dictae sunt olim viduae illae, quae tum alibi in Graecia, tum Athenis inprimis, sacrum Vestae ignem custodirent. Ita enim Plut. in Numa, Τῆς Ε῾λλάδος, ὅπου πῦρ ἄσβεςτόν ἐςτι, ὼς Πυθοῖ καὶ Α᾿θήνῃσιν, οὐ παρθένοι, γυναῖκες δὲ πεπαυμέναι γάμων ὀχουσι τὴν ἐπιμέλειαν, In Graecia, sicubi sit aeternus ignis, ut Delphis et Athenis, non virgines, sed viduae, quarum aetas ad iterum nubendum praeteriit, curae eius praefici solent. Nempe vivebant εν πρυτανείοις, unde illis nomen Πρυτανεῖα namque dixêre loca Vestae sacrata, quasi πυρὸς ταμεῖα, ut apud Pindari est Scholiastem, quoniam in iis ignis, h. e. lucerna ardens custodiretur, diu noctuque, ne defectu olei exstingueretur. Pindarus Nem. od. 11. Aristagorae Prytanis Tenedii honori scriptâ:
Καὶ Ρ῾έας ἅτε πρυτανεῖα λέλογχας Ε῾ςτία,
Ζηνὸς ὑψίςτου κασιγνήτα, καὶ ὁμοθρόνου Η῎ρας.
Filia Rheae, cui sortito obvenêre Prytanea, Vesta,
Iovis altissimi soror, et eôdem soliô considentis Funonis.
Ubi Scholiastes, Aiunt, Vestam obtigisse Prytaneis, quoniam focipublici constituti sunt in Prytaneis, inque iis reponitur Ignis, qui sacer nuncupatur. Postea, geminum adducit etymon Prytanei, ac repetit, quod dixerat, ἱδρῦςθαι εν τοῖς πρυτανείοις τὴν Ε῾ςτίαν; constitui in Prytaneis Vestam. Aeschylus Prytaneum hoc Supplicibus vocat βωμὸν καὶ ἑςτίαν χθονὸς, aram ac focum terrae: ipsumque Regem nuncupat, Πρύτανιν ἄκριτον, h. e. ἀνυπεύθυνον. Dion. Halicarn. Antiqq. l. 2. Ε᾿ν τοῖς Ε᾿λληνικοῖς, inquit, πρυτανείοις, ἑςτία κοινὴ τȏυ φρατριῶν, In Graecorum Prytaniis communis est focus omnibus curiis. Etiam Athenaeus l. 4. solitos Naucratitas τῷ πρυτανείῳ δειπνεῖν γενεθλίοις Ε᾿ςτίας πρυτανίτιδος, in Prytaneo convivium celebrare die natali eius, quae sacris Vestae praeesset, refert. Vide Gerh. Ioh. Vossium, de Idolol. l. 2. c. 5. Videntur hae mulieres plerisque Viris doctis asservâsse hunc ignem in rogo ligneo, semper in combustorum locum nova ligna adgerentes: Licetus tamen illum in lucerna exarsisse, ex Plutarcho contendit, de Lucernis Antiqq. l. 1. c. 28. Imo geminum in Prytaneo exstitisse perpetuum ignem sacrum, ait, l. 4. c. 45. alterum, a Pausania descriptum, qui arserit in lignis super aras ad sacrificia comburenda: alterum a Plut. supra commemoratum, in lucerna, Viduarum praefatarum custodiae demandatâ. Sic in Tarentinorum Curia seu Prytaneo candelabrum posuisse Dionysius iunior, in quo tot arderent lucernae, quot anni dies sunt, legitur apud Athen. l. 15. c. 19. ex more Veterum qui delubra pensilibus lychnuchis exornare consuevêre, ut Casaubonus annotavit ex Plinio, l. 34. c. 3. Et quoniam mayima cum religione solitum caveri, ne olei defectu lucerna exstingueretur, hinc Proverb. Lychnus in Prytaneo, ad denotandam alicuius rei perpetuam et inexhaustam copiam. Vide iterum Licetum, l. 6. c. 112. Operis praefati ut et in voce Prytaneum. Nec omittendus Pausaniae in Eliacis prior. locus, qui sic habet: At in ipso Prytaneo, quum ad eam accesseris cellam, ubi focum habent, ad primi ingressus dexteram Panos aram videas. Focus ille e cinere substructus, perpetuo igni tam interdiu, quam noctu, adoletur: e quô locô sollenne est transportari cinerem ad Olympii aram, quam suô locô cinere congestam diximus; neque illa aliunde magis in altitudinem proficit. Et ad earum, quas hactenus enumeravimus, ararum singulas, quôlibet mense Elei sacra faciunt, priscô Parentum ritu, tura et melle subactum triticum adolentes: et aras quidem oleaginâ fronde velant, vinô in libando utuntur. De Tribunali Atheniensium τῷ εν πρυτανείῳ, vide supra voce Dicasteria: uti de publica σιτήσει in Prytaneo, praemio victorum in Ludis, sacris, aliorumque bene meritorum hic passim, ubi de Museis, Olympionicis, Opificibus, Praemiis, it. voce Victor etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • VIDUA — ex ve particula, vel vir et iduare, quod olim Hetruscis dividere significabat, quasi Viridua, a viro divita; an ex ἰδίᾳ privata? fiebat apud Veteres duplici modô, morte Mariti et divortiô. Priori casu Viros defunctos ab uxoribus viduis menses… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”